- LANX
- LANXan a λαγχάνω, sortior, partem capio, κληρῶ, varia significat, uti vidimus supra, in voce Lances. Sed et vas sacrificale denotare, habes apud Martin. Lexic. Philol. quem vide, ut et infra, in voce Satura. Addam hîc saltem aliquid, de Furto per lancem et licium concepto, apud vett. Rom. de quo sic A. Gell. l. 11. c. 18. Ea quoque furta, quae per lancem liciumque concepta essent, perinde ac si manifesta forent, vindicavêrunt. Quae verba quid sibi velint, habes apud Fest. Lance et licio dicebatur apud antiquos; quia qui furtum ibat quaerere in domo aliena, licio cinctus intrabat, lancemqueveante oculos tenebat, propter martum familiae aut virginum praesentiam. Hunc autem morem Rom. ab Atheniensibus accepêre: apud quos, qui res quaerebant furtivas, nudi cincticulo amicti aedes suspectas intrabant, cum prius Deos essent contestati, se inveniendi spe quaerere, uti pluribus exponit Scholiastes Aristoph. in Nub. et Plato de LL. l. 12. ubi ἀξώςτους ἢ χιτωνίσκον ἔχοντας alterius aedes debuisse intrare tales, ait: χιτωνίσκον autem vett. Rom. licium vocârunt. Nempe nudi cetera esse debebant, ne quid forte vestibus conditum inferrent, dominoque falsum crimen obiectare possent. Lance vero ante oculos utebantur, quia non licebat viro externo intrare γυναικωνίτιδα. Concepti autem, ut Paulus testatur 2. Sent. 31. is tenetur, apud quem furtum quaesitum et inventum est etc. Vide Thys. et Oisel. Not. ad A. Gell. l. c. ut et supra, ubi de Furto, infra quoque in Libra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.